Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.29.4 | Cic. Fam. 13.29.7 (English) | >>Cic. Fam. 13.30.1 |
13.29.5
te , mi Plance , pro paterna necessitudine , pro nostro amore , pro studiis et omni cursu nostro totius vitae simillimo rogo et a te ita peto , ut maiore cura , maiore studio nullam possim , ut hanc rem suscipias , meam putes esse , enitare , contendas , efficias ut mea commendatione , tuo studio , Caesaris beneficio hereditatem propinqui sui C . Capito obtineat . omnia quae potui in hac summa tua gratia ac potentia a te impetrare , si petissem , ultro te ad me
detulisse putabo , si hanc rem impetravero .
13.29.6
illud fore tibi adiumento spero , cuius ipse Caesar optimus esse iudex potest : semper Caesarem Capito coluit et dilexit . sed ipse huius rei testis est ; novi hominis memoriam . itaque nihil te doceo ; tantum tibi sumito pro Capitone apud Caesarem
quantum ipsum meminisse senties .
13.29.7
ego , quod in
me ipso experiri potui , ad te deferam ; in eo quantum sit ponderis tu videbis . quam partem in re p . causamque defenderim , per quos homines ordinesque steterim quibusque munitus fuerim non ignoras . hoc mihi velim credas ,
si quid fecerim hoc ipso in bello minus ex Caesaris voluntate (quod intellexi scire ipsum Caesarem me invitissimum
fecisse ), id fecisse aliorum consilio , hortatu , auctoritate ;
quod fuerim moderatior temperatiorque quam in ea parte .
quisquam , id me fecisse maxime auctoritate Capitonis ; cuius similis si reliquos necessarios habuissem , rei p . fortasse non nihil , mihi certe plurimum profuissem .
13.29.8
hanc
rem , mi Plance , si effeceris , meam de tua erga me benevolentia spem confirmaveris , ipsum Capitonem , gratissimum , officiosissimum , optimum virum , ad tuam necessitudinem
tuo summo beneficio adiunxeris .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.29.4 | Cic. Fam. 13.29.7 (English) | >>Cic. Fam. 13.30.1 |